- CANON Missae
- CANON Missaedicitur Oratio, quae in Missa, ante consecrationem, ut vocant, et in ipsa consecratione hostiae a Sacerdote recitatur, in Ecclesia Romana. Dividitur in partes quatuor, scil. in Secretam, Praefationem, Canonem ipsum et Orationem Dominicam: de quibus omnibus, ut et de Auctore eius, Pontificibusque, qui subindeilli inseruêre nonnulla, multis disserunt Auctores complures, cirati Carolo du Fresne in Glossar. et Macri Fratres in Hierolex. Addam saltem, huic Canoni nomen alicuius adscribere, esse in album et catalogum Sanctorum referte: in eo enim iam olim commemorationem Sanctorum fieri consuevisse, supra innuimus. Vide etiam infra, ubi de Canonizatione, etc. Hinc Canonarcha, Graece Κανονάρχης, in Ecclesia eadem dignitas Monastica est, Latine Regulae praefectus. Dorotheus Abb. Doct. 11. Adventabat intere a modicô intervallô hora vigiliae et cum paululum quidpiam obdormîssem, excitabar a Canonarcha nostro, etc. In Ecclesia vero Graeca hodie sic dicitur, qui Cantoribus, quos librorum penuria vel legendi imperitia memoriter recitare ac canere cogit, unam periodum post alteram legendo suggerunt: Et quidem ex utroque choro duo Canonarchae sunt, qui alternis vicibus hoc mumus peragunt, quibus qui praeest, Protocanonarcha vocatur. Vide Dominic. Macrum, in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.